|
LIBER IOSUE
1 1 Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini
loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret
ei: 2 Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et
transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego dabo
filiis Israel. 3 Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri,
vobis tradidi, sicut locutus sum Moysi. 4 A deserto et Libano isto
usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare
Magnum contra solis occasum erit terminus vester. 5 Nullus tibi
poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et
tecum; non dimittam nec derelinquam te. 6 Confortare et esto robustus;
tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua iuravi patribus suis, ut
traderem eam illis. 7 Confortare tantum et esto robustus valde, ut
custodias et facias iuxta omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus
meus. Ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut prospereris in
omnibus, ad quaecumque perrexeris. 8 Non recedat hoc volumen legis de
ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias
iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et
tunc prosperaberis. 9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto
robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus
in omnibus, ad quaecumque perrexeris?. 10 Praecepitque Iosue
praefectis populi dicens: Transite per medium castrorum et imperate
populo ac dicite: 11 Praeparate vobis cibaria, quoniam post diem
tertium transibitis Iordanem hunc et intrabitis ad possidendam terram,
quam Dominus Deus vester daturus est vobis . 12 Rubenitis quoque et
Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait: 13 Mementote sermonis, quem
praecepit vobis Moyses famulus Domini dicens: Dominus Deus vester dedit
vobis requiem et terram hanc. 14 Uxores vestrae et filii ac iumenta
manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem; vos autem
transibitis armati ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvabitis
eos, 15 donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis
dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus
est eis. Et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis
in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis
ortum . 16 Responderuntque ad Iosue atque dixerunt: Omnia, quae
praecepisti nobis, faciemus et, quocumque miseris, ibimus. 17 Sicut
oboedivimus in cunctis Moysi, ita oboediemus et tibi; tantum sit Dominus
Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. 18 Quicumque contradixerit ori
tuo et non oboedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur;
tu tantum confortare et viriliter age .
2 1 Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores
in abscondito et dixit eis; Ite et considerate terram urbemque Iericho .
Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et
quieverunt ibi. 2 Nuntiatumque est regi Iericho et dictum: Ecce viri
ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent terram .
3 Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: Educ viros, qui venerunt ad
te et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt et omnem terram
considerare venerunt . 4 Tollensque mulier viros abscondit et ait:
Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent; 5 cumque porta
clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt.
Persequimini cito et comprehendetis eos . 6 Ipsa autem fecit
ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula, quae
ibi erat. 7 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam,
quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa
est. 8 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos
et ait: 9 Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in
nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis.
10 Audivimus enim quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum
introitum, quando egressi estis ex Aegypto, et quae feceritis duobus
Amorraeorum regibus, qui erant trans Iordanem, Sehon et Og, quos
interfecistis. 11 Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor
nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim
Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. 12 Nunc
ergo iurate mihi per Dominum, ut, quomodo ego feci vobiscum misericordiam,
ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum, 13
ut salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia, quae
eorum sunt, et eruatis animas nostras de morte . 14 Qui responderunt
ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris;
cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et
veritatem . 15 Demisit ergo eos per funem de fenestra; domus enim
eius haerebat muro, et in muro habitabat. 16 Dixitque ad eos: Ad
montana pergite, ne forte occurrant vobis persecutores, ibique latete
diebus tribus, donec redeant; et postea ibitis per viam vestram. 17
Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos,
18 si, ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste
coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti, et patrem
tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum
tuam. 19 Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in
caput eius, et nos erimus innoxii; cunctorum autem sanguis, qui tecum
fuerint in domo, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
20 Quod si prodideris hoc verbum, erimus mundi ab hoc iuramento, quo
adiurasti nos . 21 Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat
. Dimittensque eos, ut pergerent, appendit funiculum coccineum in
fenestra. 22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt
ibi tres dies, donec reverterentur, qui fuerant persecuti; quaerentes enim
per omnem viam non reppererunt eos. 23 Duo viri reversi sunt et
descenderunt de monte et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun
narraveruntque ei omnia, quae acciderant sibi, 24 atque dixerunt:
Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram, et timore prostrati sunt
cuncti habitatores eius in conspectu nostro .
3 1 Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes
que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati
sunt ibi, antequam transirent. 2 Tribus diebus evolutis, transierunt
praefecti per castrorum medium 3 et praeceperunt populo: Quando
videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae
portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam 4 sitque inter
vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne
appropinquetis ad eam ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius
non ambulastis per eam . 5 Dixitque Iosue ad populum:
Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia . 6 Et
ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis et praecedite populum . Qui
tulerunt et ambulaverunt ante eos. 7 Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie
incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse
fui, ita et tecum sim. 8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant
arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in
Iordane. 9 Dixitque Iosue ad filios Israel: Accedite huc et audite
verba Domini Dei vestri . 10 Et rursum: In hoc, inquit, scietis
quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro
Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et
Amorraeum et Iebusaeum. 11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae
antecedet vos per Iordanem. 12 Parate duodecim viros de tribubus
Israel, singulos per singulas tribus; 13 et cum posuerint vestigia
pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in
aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper
veniunt, in una mole consistent . 14 Igitur egressus est populus de
tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant
arcam foederis, pergebant ante eum. 15 Veneruntque usque ad Iordanem
et, pedibus eorum in ora aquae tinctis Iordanis autem omnes ripas alvei
sui toto tempore messis impleverat 16 steterunt aquae desuper
descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae
vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare
Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino
deficerent. 17 Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes,
qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio
Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum
transitum Iordanis.
4 1 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue: 2 Sumite
vobis de populo duodecim viros singulos per singulas tribus 3 et
praecipite eis, ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi firmiter steterunt
sacerdotum pedes, duodecim lapides; quos portabitis vobiscum et ponetis in
loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria . 4 Vocavitque Iosue
duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de tribubus
singulis, 5 et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad
Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris,
iuxta numerum tribuum filiorum Israel, 6 ut sit hoc signum inter vos.
Quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: Quid sibi volunt
isti lapides?, 7 respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante
arcam foederis Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti
in monumentum filiis Israel usque in aeternum . 8 Fecerunt ergo filii
Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo
duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum
Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos.
9 Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo,
ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque
in praesentem diem. 10 Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant
in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quae Iosue ut loqueretur ad
populum praeceperat Dominus secundum omnia, quae dixerat ei Moyses.
Festinavitque populus et transiit. 11 Cumque transissent omnes,
transivit et arca Domini; sacerdotesque pergebant ante populum. 12
Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati praecedebant
filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses; 13 quadraginta fere milia
expeditorum ad pugnam incedebant coram Domino in campestria Iericho. 14
In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum,
sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae. 15 Dixitque ad eum:
16 Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam testimonii, ut ascendant
de Iordane . 17 Qui praecepit eis dicens: Ascendite de Iordane .
18 Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum
calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut
ante super omnes ripas suas. 19 Populus autem ascendit de Iordane
decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis, in termino
orientali Iericho. 20 Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo
sumpserant, posuit Iosue in Galgalis. 21 Et dixit ad filios Israel:
Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis:
Quid sibi volunt isti lapides?, 22 docebitis eos atque dicetis: Per
arentem alveum transivit Israel Iordanem istum, 23 siccante Domino Deo
vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis, 24 sicut
fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit coram nobis, donec transiremus,
25 ut cognoscant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut
vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore .
5 1 Postquam ergo audierunt om nes reges Amorraeorum, qui ha
bitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan,
qui propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta
Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor eorum,
et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel. 2 Eo tempore ait
Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos et circumcide iterum secundo
filios Israel . 3 Fecit, quod iusserat Dominus, et circumcidit filios
Israel in colle Praeputiorum. 4 Haec autem causa est secundae
circumcisionis: omnis populus, qui egressus est ex Aegypto, generis
masculini, universi bellatores viri mortui sunt in deserto in via; 5
qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in deserto,
incircumcisus fuit. 6 Per quadraginta enim annos ambulabant filii
Israel, donec consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant
vocem Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua
iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem.
7 Horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt a Iosue,
quia, sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis
circumciderat. 8 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in
eodem castrorum loco, donec sanarentur. 9 Dixitque Dominus ad Iosue:
Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis . Vocatumque est nomen loci
illius Galgala usque in praesentem diem. 10 Manseruntque filii Israel
in Galgalis et fecerunt Pascha quarta decima die mensis ad vesperum in
campestribus Iericho; 11 et comederunt de frugibus terrae a die
altero, azymos panes et polentam hoc ipso die. 12 Defecitque manna a
die sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra
cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan in anno
illo. 13 Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et
vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium; perrexitque
ad eum et ait: Noster es an adversariorum? . 14 Qui respondit:
Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni . 15
Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: Quid Dominus meus
loquitur ad servum suum? . 16 Et dixit princeps exercitus Domini ad
Iosue: Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas,
sanctus est . Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum.
6 1 Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et
nul lus egredi audebat aut ingredi. 2 Dixitque Dominus ad Iosue: Ecce
dedi in manu tua Iericho et regem eius omnesque fortes viros. 3
Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
4 Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante
arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et
sacerdotes clangent bucinis. 5 Cumque insonuerit vox tubae longior et
in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione
maxima, et muri funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per
locum, contra quem steterint . 6 Vocavit ergo Iosue filius Nun
sacerdotes et dixit ad eos: Tollite arcam foederis, et septem alii
sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini . 7
Ad populum quoque ait: Vadite et circuite civitatem, et viri armati
praecedant arcam Domini . 8 Cumque Iosue verba finisset, septem
sacerdotes septem bucinis clangebant ante arcam foederis Domini, 9
omnisque armatus exercitus praecedebat sacerdotes clangentes, reliquum
vulgus arcam sequebatur, ac bucinis omnia concrepabant. 10 Praeceperat
autem Iosue populo dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra,
neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo
dicam vobis: Clamate et vociferamini . 11 Circuivit ergo arca Domini
civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi. 12 Igitur,
Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, 13 et
septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini
ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus
autem reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus. 14
Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic
fecerunt sex diebus. 15 Die autem septimo, diluculo consurgentes
circuierunt urbem eodem modo septies; in illo die tantum circuierunt urbem
septies. 16 Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes,
dixit Iosue ad populum: Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus
civitatem. 17 Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt,
Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt:
abscondit enim nuntios, quos direximus. 18 Vos autem cavete, ne de
anathemate quippiam auferatis et sitis praevaricationis rei, et omnia
castra Israel anathema sint atque turbentur. 19 Quidquid auri et
argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur repositum
in thesauris eius . 20 Igitur, omni vociferante populo et clangentibus
tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico
corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat,
ceperuntque civitatem. 21 Et interfecerunt omnia, quae erant in ea, a
viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem; boves quoque et oves et
asinos in ore gladii percusserunt. 22 Duobus autem viris, qui
exploratores missi fuerant, dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris
meretricis et producite eam et omnia, quae illius sunt, sicut illi
iuramento firmastis . 23 Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et
parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem
illius et extra castra Israel manere fecerunt. 24 Urbem autem et omnia,
quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac
ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. 25 Rahab vero
meretricem et domum patris eius et omnia, quae habebat, fecit Iosue
vivere; et habitavit in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod
absconderit nuntios, quos miserat Iosue, ut explorarent Iericho. In
tempore illo imprecatus est Iosue dicens: 26 Maledictus vir coram
Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in
primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet
portas eius . 27 Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius in omni
terra vulgatum est.
7 1 Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt
de anathemate: nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu
Iudae tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra filios
Israel. 2 Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, quae est
iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite
et explorate terram . Qui praecepta complentes exploraverunt Hai 3 et
reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria milia
virorum pergant et deleant civitatem. Noli vexare omnem populum contra
hostes paucissimos . 4 Ascenderunt ergo tria fere milia pugnatorum,
qui statim terga verterunt coram viris urbis Hai, 5 qui percusserunt
ex eis circiter triginta et sex homines persecutique sunt eos de porta
usque ad Sabarim et percusserunt eos in descensu; pertimuitque cor populi
et instar aquae liquefactum est. 6 Iosue vero scidit vestimenta sua et
cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse
quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super capita sua. 7 Et
dixit Iosue: Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum
Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorraei et perderes? Utinam
mansissemus trans Iordanem! 8 Quaeso, Domine, quid dicam videns
Israelem hostibus suis terga vertentem? 9 Audient Chananaei et omnes
habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt
nomen nostrum de terra. Et quid facies magno nomini tuo? . 10 Dixitque
Dominus ad Iosue: Surge! Cur iaces pronus in terra? 11 Peccavit
Israel et praevaricatus est pactum meum, quod mandaveram eis; tuleruntque
de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua.
12 Nec poterunt filii Israel stare ante hostes suos eosque fugient,
quia facti sunt anathema; non ero ultra vobiscum, donec conteratis
anathema de medio vestri. 13 Surge! Sanctifica populum et dic eis:
Sanctificamini in crastinum. Haec enim dicit Dominus, Deus Israel:
Anathema in medio tui est, Israel! Non poteris stare coram hostibus tuis,
donec auferatis anathema de medio vestri. 14 Accedetisque mane singuli
per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit, accedet per
cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros: 15 et
quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum
omnibus, quae ipsius sunt, quoniam praevaricatus est pactum Domini et
fecit nefas in Israel . 16 Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel
per tribus suas, et inventa est tribus Iudae. 17 Quae cum iuxta
familias suas esset oblata, inventa est familia Zarae; illam quoque per
domos offerens repperit Zabdi. 18 Cuius domum in singulos dividens
viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae.
19 Et ait Iosue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et
confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas . 20
Responditque Achan Iosue et dixit ei: Vere ego peccavi Domino, Deo
Israel, et sic et sic feci: 21 Vidi enim inter spolia pallium de
Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream
quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra
medium tabernaculi mei argentumque subter . 22 Misit ergo Iosue
ministros, qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta
abscondita in eodem loco et argentum simul; 23 auferentesque de
tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israel proieceruntque
ante Dominum. 24 Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et
pallium et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et
oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israel cum
eo duxerunt eos ad vallem Achor, 25 ubi dixit Iosue: Quia turbasti
nos, exturbet te Dominus in die hac . Lapidavitque eum omnis Israel; et
cuncta, quae illius erant, igne consumpta sunt. 26 Congregaverunt
quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem
diem. Et aversus est furor Domini ab eis; vocatumque est nomen loci illius
vallis Achor usque hodie.
8 1 Dixit autem Dominus ad Iosue: Ne timeas neque formides; tol
le tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum
Hai: ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram
eius. 2 Faciesque urbi Hai et regi eius, sicut fecisti Iericho et regi
illius; praedam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias
urbi post eam . 3 Surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum
eo, ut ascenderent in Hai; et electa triginta milia virorum fortium misit
nocte 4 praecepitque eis dicens: Collocamini in insidiis post
civitatem nec longius recedatis ab illa; et eritis omnes parati. 5 Ego
autem et reliqua multitudo, quae mecum est, accedemus ex adverso contra
urbem; cumque exierint contra nos sicut ante, fugiemus et terga vertemus,
6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos
fugere sicut prius. 7 Nobis ergo fugientibus et illis sequentibus,
consurgetis de insidiis et capietis civitatem; tradetque eam Dominus Deus
vester in manus vestras. 8 Cumque ceperitis, succendite eam; secundum
verbum Domini facietis. Ecce mandavi vobis. 9 Dimisitque eos, et
perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad
occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio mansit
populi. 10 Surgensque diluculo recensuit populum et ascendit cum
senioribus in fronte exercitus. 11 Cumque omnes pugnatores cum eo
ascendissent et appropinquassent civitati, steterunt ad septentrionalem
urbis plagam, inter quam et eos vallis media erat. 12 Et elegit fere
quinque milia viros et posuit in insidiis inter Bethel et Hai ex
occidentali parte eiusdem civitatis. 13 Et posuit populus tota castra,
quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam
urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. 14 Quod
cum vidisset rex Hai, festinavit mane et egressus est cum omni exercitu
civitatis direxitque aciem contra Arabam ignorans quod post tergum
laterent insidiae. 15 Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco
simulantes metum et fugientes per solitudinis viam. 16 Et convocatus
est totus populus, qui erat in civitate, ad persequendum eos, et persecuti
sunt eos. Cumque recessissent a civitate, 17 et ne unus quidem in urbe
Hai remansisset, qui non persequeretur Israel, et apertam urbem
reliquissent, 18 dixit Dominus ad Iosue: Leva acinacem, quod in manu
tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam . 19 Cumque
elevasset acinacem ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant,
surrexerunt confestim et currentes ad civitatem ceperunt et cito
succenderunt eam. 20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue,
respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non
potuerunt ultra huc illucque diffugere, praesertim cum hi, qui
simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem, contra persequentes
conversi essent. 21 Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset
civitas, et fumus urbis ascenderet, reversi percusserunt viros Hai. 22
Siquidem et illi, qui ceperant et succenderant civitatem, egressi sunt ex
urbe in occursum eorum et hostes medios habuerunt. Cum ergo ex utraque
parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine
salvaretur, 23 regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem et
obtulerunt Iosue. 24 Igitur, omnibus habitatoribus Hai interfectis, qui
Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio
corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem ore gladii.
25 Erant autem, qui in eo die conciderant, a viro usque ad mulierem
duodecim milia hominum omnes urbis Hai. 26 Iosue vero non contraxit
manum, quam in sublime porrexerat tenens acinacem, donec interficerentur
omnes habitatores Hai. 27 Iumenta tantum et praedam civitatis
diviserunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Dominus Iosue. 28 Qui
succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum, desolationem usque in
praesentem diem. 29 Regem quoque eius suspendit in ligno usque ad
vesperum; et ad solis occasum praecepit Iosue, et deposuerunt cadaver eius
de ligno proieceruntque in ipso introitu portae civitatis, congesto super
eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. 30
Tunc aedificavit Iosue altare Domino, Deo Israel, in monte Hebal, 31
sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in
volumine legis Moysi, altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non
tetigit. Et obtulerunt super eo holocausta Domino immolaveruntque
pacificas victimas. 32 Et scripsit ibi super lapides exemplar legis
Moysi, quod ille scripserat coram filiis Israel. 33 Omnis autem populus
et maiores natu praefectique ac iudices stabant ex utraque parte arcae in
conspectu sacerdotum levitici generis, qui portabant arcam foederis
Domini, ut advena ita et indigena. Media eorum pars iuxta montem Garizim
et media iuxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini ad
benedicendum populo Israel primum; 34 post haec legit omnia verba
legis, benedictionem et maledictionem, secundum cuncta, quae scripta erant
in legis volumine. 35 Nihil ex his, quae Moyses iusserat, omisit
legere, sed universa replicavit coram omni congregatione Israel,
mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos
morabantur.
9 1 Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur
in montanis et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui
habitabant usque ad Libanum, Hetthaeus et Amorraeus, Chananaeus,
Pherezaeus et Hevaeus et Iebusaeus 2 congregati sunt pariter, ut
pugnarent contra Iosue et Israel uno animo eademque sententia. 3 At hi,
qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta, quae fecerat Iosue Iericho et
Hai, 4 et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres
asinis imponentes et utres vinarios vetustos, scissos atque consutos,
5 calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis
consuta erant, induti veteribus vestimentis; panes quoque, quos portabant
ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti. 6 Perrexeruntque ad
Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei atque omni
simul Israeli: De terra longinqua venimus pactum vobiscum facere
cupientes . Responderuntque viri Israel ad Hevaeos atque dixerunt: 7
Ne forte in medio nostri habitetis, et non possimus foedus inire
vobiscum . 8 At illi ad Iosue: Servi, inquiunt, tui sumus . Quibus
Iosue ait: Quinam estis et unde venistis? . 9 Responderunt: De
terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui;
audivimus enim famam potentiae eius, cuncta, quae fecit in Aegypto 10
et duobus Amorraeorum regibus trans Iordanem, Sehon regi Hesebon et Og
regi Basan, qui erat in Astharoth. 11 Dixeruntque nobis seniores et
omnes habitatores terrae nostrae: Tollite in manibus cibaria in viam et
occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum.
12 En panes: quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad
vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt et vetustate nimia
comminuti. 13 Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti;
vestes et calceamenta, quibus induimur et quae habemus in pedibus, ob
longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta . 14
Susceperunt igitur viri de cibariis eorum et os Domini non
interrogaverunt. 15 Fecitque Iosue cum eis pacem et, inito foedere,
pollicitus est quod viverent; principes quoque coetus iuraverunt
eis. 16 Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino
et inter eos habitarent. 17 Moveruntque castra filii Israel et
venerunt ad civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon
et Cephira et Beroth et Cariathiarim; 18 et non percusserunt eos filii
Israel, eo quod iurassent eis principes coetus in nomine Domini, Dei
Israel. Murmuravit itaque omnis coetus contra principes, 19 qui
responderunt eis: Iuravimus illis in nomine Domini, Dei Israel, et
idcirco non possumus eos contingere. 20 Sed hoc faciemus eis:
reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si
peieraverimus; 21 sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis
ligna caedant aquasque comportent . Quibus haec loquentibus, 22
vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: Cur nos decipere fraude
voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio
nostri sitis? 23 Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de
stirpe vestra servus ligna caedens aquasque comportans in domum Dei mei.
24 Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset
Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et
disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus
nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. 25 Nunc
autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis .
26 Fecit ergo Iosue, ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum
Israel, ut non occiderentur. 27 Decrevitque in illo die esse eos in
ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas
comportantes usque in praesens tempus pro loco, quem Dominus
elegisset.
10 1 Quae cum audisset Adonise dec rex Ierusalem, quod scili cet
cepisset Iosue Hai et subvertisset eam sicut enim fecerat Iericho et
regi eius, sic fecit Hai et regi illius et quod pacem fecissent
Gabaonitae cum Israel et essent in medio eorum, 2 timuerunt valde.
Urbs enim magna erat Gabaon, sicut una regalium civitatum, et maior oppido
Hai, omnesque viri eius bellatores fortissimi. 3 Misit ergo Adonisedec
rex Ierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia
quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens: 4 Ascendite ad
me et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quia fecit pacem cum Iosue
et filiis Israel . 5 Congregati igitur ascenderunt quinque reges
Amorraeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex
Eglon simul cum exercitibus suis; et castrametati sunt circa Gabaon
oppugnantes eam. 6 Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc
morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus
tuas ab auxilio servorum tuorum! Ascende cito et libera nos ferque
praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorraeorum, qui
habitant in montanis . 7 Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis
exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. 8 Dixitque Dominus ad
Iosue: Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex
eis resistere poterit . 9 Irruit itaque Iosue super eos repente tota
ascendens nocte de Galgalis, 10 et conturbavit eos Dominus a facie
Israel; contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam
ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda. 11 Cumque
fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super
eos lapides magnos de caelo usque Azeca, et mortui sunt multo plures
lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel. 12
Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorraeum in conspectu
filiorum Israel, dixitque coram Israel: Sol, in Gabaon ne
movearis, et luna, in valle Aialon . 13 Steteruntque sol et
luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum
est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit
occumbere spatio unius fere diei. 14 Non fuit antea et postea sicut
dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro
Israel. 15 Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra
Galgalae. 16 Fugerant autem quinque reges et se absconderant in
spelunca urbis Maceda. 17 Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent
quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. 18 Qui praecepit:
Volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros, qui clausos
custodiant. 19 Vos autem nolite stare, sed persequimini hostes et
extremos quoque fugientium caedite; ne dimittatis eos urbium suarum
intrare praesidia, quia tradidit eos Dominus Deus vester in manus vestras
. 20 Caesis igitur adversariis plaga maxima usque ad internecionem, ut
reliquiae tantum ex eis effugere possent in civitates munitas, 21
reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et
integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est. 22
Praecepitque Iosue dicens: Aperite os speluncae et producite ad me
quinque reges, qui in ea latitant . 23 Feceruntque sic et eduxerunt
ad eum quinque reges de spelunca: regem Ierusalem, regem Hebron, regem
Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon. 24 Cumque educti essent ad eum,
vocavit omnes viros Israel et ait ad principes exercitus, qui secum erant:
Accedite et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum accessissent
et subiectorum colla pedibus calcarent, 25 rursum ait ad eos: Nolite
timere nec paveatis; confortamini et estote robusti! Sic enim faciet
Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis . 26
Percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque ligna;
fueruntque suspensi usque ad vesperum. 27 Cumque occumberet sol,
praecepit Iosue, ut deponerent eos de lignis; et depositos proiecerunt in
speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia,
quae permanent usque in praesens. 28 Eodem quoque die Macedam cepit
Iosue et percussit eam in ore gladii regemque illius interfecit et omnes
habitatores eius; non dimisit in ea ullas reliquias fecitque regi Maceda,
sicut fecerat regi Iericho. 29 Transivit cum omni Israel de Maceda in
Lobna et pugnabat contra eam. 30 Quam tradidit Dominus cum rege suo in
manu Israel, percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores
eius; non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lobna, sicut
fecerant regi Iericho. 31 De Lobna transivit Iosue in Lachis cum omni
Israel et, exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam. 32
Tradiditque Dominus Lachis in manu Israel, qui cepit eam die altero; atque
percussit in ore gladii omnemque animam, quae fuerat in ea, sicut fecerat
Lobna. 33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis;
quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem. 34
Transivitque de Lachis in Eglon cum omni Israel et circumdedit 35
atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas,
quae erant in ea, iuxta omnia, quae fecerat Lachis. 36 Ascendit quoque
cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam. 37 Cepitque
eam et percussit in ore gladii, regem quoque eius et omnia oppida eius
universasque animas, quae ibi fuerant commoratae; non reliquit ullas
reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta, quae in ea
repperit, consumens gladio. 38 Inde reversus cum omni Israel in Dabir
oppugnavit 39 et cepit eam; regem quoque eius et omnia oppida eius
percussit in ore gladii; non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat
Hebron et Lobna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. 40
Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et
declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne,
quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel.
41 Et percussit eos a Cadesbarne usque Gazam, omnem terram Gosen usque
Gabaon, 42 universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu;
Dominus enim, Deus Israel, pugnabat pro Israel. 43 Reversusque est
Iosue cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.
11 1 Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon
et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph, 2 ad reges quoque
aquilonis, qui habitabant in montanis et in Araba contra meridiem
Chenereth, in Sephela quoque et in regionibus Dor iuxta mare, 3
Chananaeum in oriente et occidente, et Amorraeum atque Hetthaeum ac
Pherezaeum et Iebusaeum in montanis, Hevaeum quoque, qui habitabat ad
radices Hermon in terra Maspha. 4 Egressique sunt omnes cum turmis
suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi
quoque et currus immensae multitudinis; 5 conveneruntque omnes reges
isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra
Israel. 6 Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos! Cras enim hac
eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum
subnervabis et currus igne combures . 7 Venitque Iosue et omnis
exercitus cum eo adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super
eos. 8 Tradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt eos
et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente
campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex
eis reliquias; 9 fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum
subnervavit currusque combussit. 10 Reversusque tempore illo cepit Asor
et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna
haec principatum tenebat. 11 Percussitque omnes animas, quae ibidem
morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem
universa vastavit ipsamque urbem peremit incendio. 12 Et omnes per
circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut
praeceperat Moyses famulus Domini. 13 Urbes tantum, quae erant in
tumulis earum sitae, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma
consumpsit. 14 Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt
sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis; nullum vivum
reliquerunt. 15 Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita
praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit; non praeteriit de
universis mandatis ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus
Moysi. 16 Cepit itaque Iosue omnem terram hanc, montanam et Nageb
terramque Gosen et Sephelam et Arabam montemque Israel et campestria eius,
17 a monte Calvo, qui ascendit Seir, usque Baalgad in planitie Libani
subter montem Hermon; omnes reges eorum cepit, percussit et occidit.
18 Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos. 19 Non fuit
civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel, praeter Hevaeum, qui
habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit. 20 Domini enim sententia
fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et
caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat
Dominus Moysi. 21 In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de
montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque
eorum delevit. 22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra
filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis
relicti sunt. 23 Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est
Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum
partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis.
12 1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt
terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad
montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae. 2 Sehon rex
Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita
est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia
parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon;
3 et in Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare
Arabae, quod est mare Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quae ducit
Bethiesimoth, et in australi parte, quae iacet ad radices Phasga. 4
Terminus Og regis Basan de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astharoth
et in Edrai, 5 et dominatus est in monte Hermon et in Salcha atque in
universa Basan usque ad terminos Gesuri et Maachathi et in dimidia parte
Galaad usque ad terminos Sehon regis Hesebon. 6 Moyses famulus Domini
et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in
possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse. 7 Hi sunt
reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad
occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui
ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel,
singulis partes suas, 8 tam in montanis quam in Sephela, in Araba et
in declivibus et in solitudine ac in Nageb; Hetthaeus fuit et Amorraeus,
Chananaeus et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus: 9 rex Iericho unus,
rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus, 10 rex Ierusalem unus, rex
Hebron unus, 11 rex Ierimoth unus, rex Lachis unus, 12 rex Eglon
unus, rex Gazer unus, 13 rex Dabir unus, rex Gader unus, 14 rex
Horma unus, rex Arad unus, 15 rex Lobna unus, rex Odollam unus, 16
rex Maceda unus, rex Bethel unus, 17 rex Thapphua unus, rex Opher
unus, 18 rex Aphec unus, rex Saron unus, 19 rex Madon unus, rex
Asor unus, 20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus, 21 rex Thanach
unus, rex Mageddo unus, 22 rex Cedes unus, rex Iecnaam Carmeli unus,
23 rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus, 24 rex
Thersa unus: omnes reges triginta unus.
13 1 Iosue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad
eum: Senuisti et longaevus es; terraque latissima adhuc superest, quae
necdum occupata est. 2 Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et
universa Gesuri, 3 a fluvio Sihor, qui est ad orientem Aegypti, usque
ad terminos Accaron contra aquilonem, terra Chananaea, quae in quinque
principes Philisthim dividitur, Gazaeos et Azotios, Ascalonitas, Getthaeos
et Accaronitas ac Hevaei 4 meridie; et omnis terra Chanaan de Ara
Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorraei; 5 et terra Gibliorum et
omnis Libanus in oriente a Baalgad sub monte Hermon usque ad introitum
Emath, 6 omnes, qui habitant in monte a Libano usque ad Maserephoth in
occidente, universi Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum
Israel. Sorte tantum distribue terram Israel in hereditatem, sicut
praecepi tibi. 7 Et nunc divide terram hanc in possessionem novem
tribubus et dimidiae tribui Manasse . 8 Cum qua Ruben et Gad
possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta
Iordanis ad orientalem plagam: 9 ab Aroer, quae sita est in ripa
torrentis Arnon, et civitate in vallis medio, universaque campestria
Medaba usque Dibon; 10 et cunctas civitates Sehon regis Amorraei, qui
regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon; 11 et Galaad ac
terminos Gesuri et Maachathi omnemque montem Hermon et universam Basan
usque Salcha, 12 omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astharoth et
Edrai ipse fuit de reliquiis Raphaim C; percussitque eos Moyses atque
delevit. 13 Non autem disperdiderunt filii Israel Gesuri et Maachathi,
et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem. 14 Tribui
tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel:
ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi. 15 Dedit ergo Moyses
possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas. 16 Fuitque
terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et a
civitate in valle eiusdem torrentis media, et universa planities usque
Medaba, 17 Hesebon cunctaque oppida eius, quae sunt in campestribus:
Dibon et Bamothbaal et Bethbaalmeon 18 et Iasa et Cademoth et
Mephaath, 19 Cariathaim et Sabama et Serethsahar in monte convallis,
20 Bethphegor et declivia Phasga et Bethiesimoth 21 et omnes urbes
campestres universumque regnum Sehon regis Amorraei, qui regnavit in
Hesebon, quem percussit Moyses, ipsum et principes Madian, Evi et Recem et
Sur et Hur et Rebe, duces Sehon habitatores terrae. 22 Et Balaam
filium Beor hariolum occiderunt filii Israel gladio cum ceteris
interfectis. 23 Factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis
fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas, urbes et
viculi earum. 24 Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per
cognationes suas possessionem, cuius hic est 25 terminus: Iazer et
omnes civitates Galaad dimidiaque pars terrae filiorum Ammon usque ad
Aroer, quae est contra Rabba; 26 et ab Hesebon usque Ramothmaspha et
Betonim et a Mahanaim usque ad terminos Lodabar, 27 in valle quoque
Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis
Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth
trans Iordanem ad orientalem plagam. 28 Haec est possessio filiorum
Gad per familias suas, civitates et villae earum. 29 Dedit Moyses et
dimidiae tribui filiorum Manasse, iuxta cognationes suas possessionem:
30 Manasse, a Mahanaim universam Basan, cunctum regnum Og regis Basan
omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida; 31 et
dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan,
filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta
cognationes suas. 32 Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus
Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam. 33 Tribui
autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus, Deus Israel, ipse est
possessio eius, ut locutus est illi.
14 1 Hoc est, quod hereditave runt filii Israel in terra Cha naan,
quod dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes
familiarum tribuum Israel, 2 sorte omnia dividentes, sicut praeceperat
Dominus in manu Moysi, novem tribubus et dimidiae tribui. 3 Duabus
enim tribubus et dimidiae dederat Moyses trans Iordanem possessionem,
absque Levitis, quibus nihil dedit inter fratres suos; 4 sed sunt
filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim, nec acceperunt
Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum et suburbana earum
ad alenda iumenta et pecora sua. 5 Sicut praeceperat Dominus Moysi,
ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram. 6 Accesserunt itaque
filii Iudae ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius
Iephonne Cenezaeus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei
de me et te in Cadesbarne. 7 Quadraginta annorum eram, quando me misit
Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique
ei quod mihi verum videbatur. 8 Fratres autem mei, qui ascenderant
mecum, dissolverunt cor populi, et nihilominus ego adimplevi, ut sequerer
Dominum Deum meum. 9 Iuravitque Moyses in die illo dicens: Terra,
quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum,
quia adimplevisti, ut sequereris Dominum Deum meum. 10 Concessit ergo
Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in praesentem diem.
Quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud
ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem; hodie octoginta
quinque annorum sum, 11 sic valens ut eo valebam tempore, quando ad
explorandum missus sum; illius in me temporis fortitudo usque hodie
perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum. 12 Da ergo mihi montem
istum, quem pollicitus est Dominus die illo, te quoque audiente quod
Enacim ibi sunt et urbes magnae atque munitae; si forte sit Dominus mecum,
et potuero delere eos, sicut promisit mihi . 13 Benedixitque ei Iosue
et tradidit Hebron in possessionem; 14 atque ex eo fuit Hebron Chaleb
filio Iephonne Cenezaeo usque in praesentem diem, quia adimplevit, ut
sequeretur Dominum, Deum Israel. 15 Nomen Hebron antea vocabatur
Cariatharbe (id est civitas Arbe), hominis maximi inter Enacim. Et terra
cessavit a proeliis.
15 1 Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit:
usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam
partem australis plagae. 2 Terminus eius meridionalis a summitate
maris Salsissimi et a lingua eius, quae respicit meridiem. 3
Egrediturque contra ascensum Acrabbim et pertransit in Sin ascenditque in
meridie Cadesbarne et pervenit in Esron ascendens ad Addar et vertitur in
Carca; 4 atque inde pertransiens in Asemona pervenit ad torrentem
Aegypti; eruntque exitus eius ad mare Magnum: hic erit vobis finis
meridianae plagae. 5 Ab oriente vero terminus erit mare Salsissimum
usque ad extrema Iordanis. Terminus aquilonis a lingua maris et ab
extremis Iordanis 6 ascendit in Bethagla et transit ab aquilone
Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben 7 et ascendens ad
Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt
circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi
parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt
exitus eius ad fontem Rogel. 8 Ascenditque per convallem Benennom ex
latere Iebusaei ad meridiem haec est Ierusalem et inde se erigens ad
verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema
parte vallis Raphaim contra aquilonem; 9 pertransitque a vertice
montis usque ad fontem aquae Nephtoa et pervenit usque ad vicos montis
Ephron inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim. 10 Et vergit de
Baala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis
Iarim ad aquilonem id est Cheslon et descendit in Bethsames transitque
in Thamna 11 et pervenit ad latus septentrionale Accaron inclinaturque
in Sechron et transit montem Baala pervenitque in Iebneel et finitur mari.
Terminus occidentalis est mare Magnum. 12 Hi sunt termini filiorum
Iudae per circuitum in cognationibus suis. 13 Chaleb vero filio
Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus
Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron.
14 Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et
Tholmai de stirpe Enac. 15 Atque inde conscendens venit ad habitatores
Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum).
16 Dixitque Chaleb: Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam,
dabo illi Axam filiam meam uxorem . 17 Cepitque eam Othoniel filius
Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem. 18 Quae cum
veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de
asino. Cui Chaleb: Quid habes? , inquit. 19 At illa respondit: Da
mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam
. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius. 20 Haec est
possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas. 21 Erantque
civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in
Nageb: Cabseel et Eder et Iagur 22 et Cina et Dimona et Adada 23
et Cades et Asor et Iethnan, 24 Ziph et Telem et Baloth 25 et
Asorhadatta et Carioth, Esron haec est Asor 26 Amam et Sama et
Molada 27 et Asargadda et Hasemon et Bethphelet 28 et Asarsual et
Bersabee et Baziothia, 29 Baala et Iim et Esem 30 et Eltholad et
Cesil et Horma 31 et Siceleg et Madmena et Sensenna 32 et Lebaoth
et Selim et Enremmon: omnes civitates viginti novem et villae earum. 33
In campestribus vero: Esthaol et Saraa et Asena 34 et Zanoa et
Engannim, Thapphua et Enaim, 35 Ierimoth et Odollam, Socho et Azeca
36 et Saarim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim
et villae earum. 37 Sanan et Hadasa et Magdalgad 38 et Delean et
Maspha et Iecethel, 39 Lachis et Bascath et Eglon 40 et Chebbon et
Lehemas et Cethlis 41 et Gederoth, Bethdagon et Naama et Maceda:
civitates sedecim et villae earum. 42 Lobna et Ether et Asan 43 et
Iephtha et Esna et Nesib 44 et Ceila et Achzib et Maresa: civitates
novem et villae earum. 45 Accaron cum filiabus et villulis suis;
46 ab Accaron usque ad mare: omnia, quae sunt ad latus Azoti, et
viculos eorum, 47 Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum
filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum
terminus. 48 Et in monte: Samir et Iether et Socho 49 et Danna et
Cariathsenna haec est Dabir 50 et Anab et Esthemo et Anim 51
et Gosen et Helon et Gilo: civitates undecim et villae earum. 52 Arab
et Duma et Esaan 53 et Ianum et Beththapphua et Apheca 54 et
Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior: civitates novem et
villae earum. 55 Maon et Carmel et Ziph et Iutta 56 et Iezrahel et
Iucadam et Zanoa, 57 Accain, Gabaa et Thamna: civitates decem et
villae earum. 58 Halhul, Bethsur et Gedor 59 et Mareth et
Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha
haec est Bethlehem et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem
et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum. 60
Cariathbaal haec est Cariathiarim (urbs Silvarum) et Arebba: civitates
duae et villae earum. 61 In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha
62 et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: civitates sex et villae
earum. 63 Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii
Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque
in praesentem diem.
16 1 Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Ie
richo et aquas eius ab oriente, solitudo, quae ascendit de Iericho ad
montem Bethel 2 et egreditur de Bethel Luz transitque per terminum
Arachitarum in Ataroth 3 et descendit ad occidentem ad terminum
Iephlethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer; finiunturque
regiones eius mari Magno. 4 Hereditaverunt illas filii Ioseph Manasses
et Ephraim. 5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes
suas et possessio eorum contra orientem Atarothaddar usque Bethoron
superiorem; 6 egrediunturque confinia in mare, Machmethath vero
aquilonem respicit et vertitur terminus contra orientem in Thanathselo et
pertransit ab oriente Ianoe. 7 Descenditque de Ianoe in Ataroth et
Naaratha et pervenit in Iericho et egreditur ad Iordanem. 8 De
Thapphua pertransit terminus ad occidentem ad torrentem Cana, suntque
egressus eius in mare: haec est possessio tribus filiorum Ephraim per
familias suas, 9 urbesque separatae filiis Ephraim in medio
possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum. 10 Et non
interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer;
habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est
tributarius.
17 1 Cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim pri
mogenitus Ioseph C; Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir
pugnator, accepit in possessionem Galaad et Basan. 2 Et reliqui
filiorum Manasse acceperunt iuxta familias suas: filii Abiezer et filii
Helec et filii Asriel et filii Sechem et filii Hepher et filii Semida:
isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares per cognationes suas. 3
Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non
erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa,
Hegla et Melcha et Thersa. 4 Veneruntque in conspectu Eleazari
sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: Dominus praecepit
per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum .
Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris
earum. 5 Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et
Basan trans Iordanem. 6 Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in
medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum
Manasse, qui reliqui erant. 7 Fuitque terminus Manasse ab Aser:
Machmethath, quae respicit Sichem et egreditur ad dextram in Iasib apud
fontem Thapphuae. 8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Thapphuae;
Thapphua autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse, fuit filiis Ephraim.
9 Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie torrentis
civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est ab
aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare, 10 ita ut ab austro
sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et
attingunt tribum Aser ab aquilone et tribum Issachar ab oriente. 11
Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius
et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis,
habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores
Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et
tertia pars regionis Nopheth. 12 Nec potuerunt filii Manasse has
occupare civitates, sed Chananaeus permansit in terra ista. 13
Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos et
fecerunt sibi tributarios nec expulerunt eos. 14 Locutique sunt filii
Ioseph ad Iosue atque dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis
et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi
Dominus? . 15 Ad quos Iosue ait: Si populus multus es, ascende in
silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta
est tibi possessio montis Ephraim . 16 Cui responderunt filii Ioseph:
Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes
Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et
illi, qui sunt in planitie Iezrahel . 17 Dixitque Iosue ad domum
Ioseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es et magnae fortitudinis; non
habebis sortem unam, 18 sed transibis ad montem et succides tibi atque
purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris
Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis .
18 1 Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixe
runt tabernaculum conventus, et fuit eis terra subiecta. 2 Remanserant
autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones
suas. 3 Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia et non intratis
ad possidendam terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit vobis?
4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et surgant
atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque
multitudinis referantque ad me, quod descripserint. 5 Dividite vobis
terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis in australi plaga, et
domus Ioseph in aquilone. 6 Reliquam terram in septem partes
describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam
vobis hic sortem, 7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed
sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia
tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad
orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini . 8 Cumque
surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis
Iosue dicens: Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut
hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem . 9 Itaque perrexerunt
et lustrantes terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes
in volumine; reversique sunt ad Iosue in castra Silo. 10 Qui misit eis
sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum
partes eorum. 11 Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias
suas, ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph. 12
Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus
Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana
conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven; 13 atque
pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descendit in
Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris, 14 et
inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron
contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et
Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem. 15
In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in
Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa 16 descenditque in
extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra
septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in
vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel
17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem
Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e
regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen)
filii Ruben 18 et pertransit ex latere aquilonis Betharaba
descenditque in Arabam. 19 Et praetergreditur contra aquilonem
Bethagla; suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone
in fine Iordanis. Haec est australis plaga. 20 Iordanis autem est
terminus ab oriente. Haec est possessio filiorum Beniamin per terminos
suos in circuitu secundum familias suas. 21 Fueruntque civitates eius:
Iericho et Bethagla et Ameccasis 22 et Betharaba et Semaraim et Bethel
23 et Avim et Phara et Ophra, 24 Capharemona et Ophni et Gabaa:
civitates duodecim et villae earum. 25 Gabaon et Rama et Beroth 26
et Maspha et Cephira et Mosa 27 et Recem, Iaraphel et Tharala 28
et Sela, Eleph et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates
quattuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta
familias suas.
19 1 Et egressa est sors secunda fi liorum Simeon per cognatio nes
suas; fuitque hereditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Iudae.
Bersabee et Sama et Molada 3 et Asarsual et Bala et Esem 4 et
Eltholad et Bethul et Horma 5 et Siceleg et Bethmarchaboth et Asarsusa
6 et Bethlebaoth et Sarohen: civitates tredecim et villae earum. 7
Ain et Remmon et Ethar et Asan: civitates quattuor et villae earum. 8
Omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalathbeer,
Ramathnageb: haec est hereditas filiorum Simeon iuxta cognationes suas.
9 Sumpta est de funiculo filiorum Iudae, quia maior erat; et idcirco
possederunt filii Simeon in medio hereditatis eorum. 10 Ceciditque sors
tertia filiorum Zabulon per cognationes suas. Et factus est terminus
possessionis eorum usque Sarid 11 ascenditque contra occidentem et
Merala et pervenit in Debbaseth usque ad torrentem, qui est contra
Iecnaam, 12 et revertitur de Sarid contra orientem in fines
Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iaphia. 13
Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethhepher, Etthacasin et
egreditur in Remmon et inclinatur in Noa; 14 et vergit ad aquilonem ad
Hanathon. Suntque egressus eius vallis Iephthael; 15 et Cateth et
Naalol et Semeron et Iedala et Bethlehem: civitates duodecim et villae
earum. 16 Haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes
suas, urbes et viculi earum. 17 Issachar egressa est sors quarta per
cognationes suas. 18 Fuitque eius hereditas Iezrahel et Chasaloth et
Sunam 19 et Hapharaim et Seon et Anaharath 20 et Rabbith et Cesion
et Abes 21 et Rameth et Engannim et Enhadda et Bethpheses. 22 Et
pervenit terminus eius usque Thabor et Sehesima et Bethsames; suntque
exitus eius ad Iordanem; civitates sedecim et villae earum. 23 Haec
est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi
earum. 24 Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes
suas. 25 Fuitque terminus eorum Helcath et Chali et Beten et Achsaph
26 et Elmelech et Amaad et Masal et pervenit usque ad Carmelum in
occidente et ad Sihorlabanath; 27 ac revertitur contra orientem in
Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iephthael contra aquilonem
in Bethemec et Neiel. Egrediturque ad laevam Chabul 28 et Abran et
Rohob et Hamon et Cana usque ad Sidonem magnam 29 revertiturque in
Rama usque ad civitatem munitissimam Tyrum et revertitur in Hosa; suntque
exitus eius in mare; Mahaleb, Achazib 30 et Amma et Aphec et Rohob:
civitates viginti duae et villae earum. 31 Haec est possessio filiorum
Aser per cognationes suas, urbes et viculi earum. 32 Filiorum Nephthali
sexta sors cecidit per familias suas. 33 Et coepit terminus de Heleph
et de quercu in Saananim et Adamineceb et Iebnael usque Lecum et egressus
eius usque ad Iordanem; 34 revertiturque terminus contra occidentem in
Aznotthabor atque inde egreditur in Hucoc et attingit Zabulon contra
meridiem et Aser contra occidentem et Iordanem contra ortum solis; 35
civitates munitissimae Assedim, Ser et Ammath, Reccath et Chenereth 36
et Edema et Rama, Asor 37 et Cedes et Edrai et Enasor, 38 Ieron et
Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames: civitates decem et novem et
villae earum. 39 Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per
cognationes suas, urbes et viculi earum. 40 Tribui filiorum Dan per
familias suas egressa est sors septima. 41 Et fuit terminus
possessionis eius Saraa et Esthaol et Hirsemes (id est civitas Solis)
42 et Selebin et Aialon et Iethela 43 et Elon et Thamna et Accaron
44 et Elthece et Gebbethon et Baalath 45 et Iud et Benebarach et
Gethremmon 46 et Meiarcon et Areccon cum termino, qui respicit Ioppen.
47 Et terminus filiorum Dan effugit ab eis. Ascenderuntque filii Dan
et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam; et percusserunt in ore gladii
ac possederunt et habitaverunt in ea, vocantes Lesemdan ex nomine Dan
patris sui. 48 Haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes
suas, urbes et viculi earum. 49 Cumque complessent terram sorte
dividere singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem
Iosue filio Nun in medio sui, 50 iuxta praeceptum Domini, urbem quam
postulavit: Thamnathsare in monte Ephraim. Et aedificavit civitatem
habitavitque in ea. 51 Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt
Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum
filiorum Israel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi conventus;
compleveruntque partiri terram.
20 1 Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: Loquere filiis
Israel et dic eis: 2 Separate vobis urbes fugitivorum, de quibus
locutus sum ad vos per manum Moysi, 3 ut confugiat ad eas, quicumque
animam percusserit per errorem nescius, et possit evadere iram proximi,
qui ultor est sanguinis. 4 Cum ad unam harum confugerit civitatum,
stabit ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea, quae
se comprobent innocentem; sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad
habitandum. 5 Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non
tradent in manus eius, quia ignorans percussit proximum suum nec ante
biduum triduumve eius probatur inimicus. 6 Et habitabit in civitate
illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec
moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur
homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat
. 7 Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali et Sichem in
monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iudae; 8 et
trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae
sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de
tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse. 9 Hae civitates
constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis, qui habitant inter eos,
ut fugeret ad eas, qui animam nescius percussisset et non moreretur in
manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante
populum expositurus causam suam.
21 1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum
sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus
filiorum Israel 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque
dixerunt: Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad
habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta . 3 Dederuntque filii
Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates
illas et suburbana earum. 4 Egressaque est sors in familias Caath: et
acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin
civitates tredecim. 5 Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae,
acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates
decem. 6 Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de
tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan
civitates numero tredecim. 7 Et filiis Merari per cognationes suas de
tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim. 8 Dederuntque filii
Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus
per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. 9 De tribubus filiorum
Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina, 10 filiis
Aaron ex familiis Caath levitici generis prima enim sors illis egressa
est C: 11 Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur
Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum. 12 Agros vero
et villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum. 13
Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac
suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis 14 et Iether et Esthemo
15 et Helon et Dabir 16 et Ain et Iutta et Bethsames cum
suburbanis suis: civitates novem de tribubus illis duabus. 17 De tribu
autem Beniamin Gabaon et Gabaa 18 et Anathoth et Almath cum suburbanis
suis: civitates quattuor. 19 Omnes simul civitates filiorum Aaron
sacerdotis tredecim cum suburbanis suis. 20 Reliquis vero ex familiis
filiorum Caath Levitis haec est data possessio: 21 de tribu Ephraim
urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 22
et Cibsaim et Bethoron cum suburbanis suis: civitates quattuor. 23 De
tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 24 et Aialon et Gethremmon cum
suburbanis suis: civitates quattuor. 25 Porro de dimidia tribu Manasse
Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates duae. 26 Omnes
civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris
gradus. 27 Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia
tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum
suburbanis suis: civitates duas. 28 Porro de tribu Issachar Cesion et
Dabereth 29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis: civitates
quattuor. 30 De tribu autem Aser Masal et Abdon 31 et Helcath et
Rohob cum suburbanis suis: civitates quattuor. 32 De tribu quoque
Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum
suburbanis suis: civitates tres. 33 Omnes urbes familiarum Gerson
tredecim cum suburbanis suis. 34 Filiis autem Merari Levitis inferioris
gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iecnaam et Cartha
35 et Remmon et Naalol: civitates quattuor cum suburbanis suis. 36
De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in
solitudine planitiei et Iasa 37 et Cademoth et Mephaath: civitates
quattuor cum suburbanis suis. 38 Et de tribu Gad civitas confugii
Ramoth in Galaad et Mahanaim 39 et Hesebon et Iazer: civitates
quattuor cum suburbanis suis. 40 Omnes urbes filiorum Merari per
familias reliquas de cognationibus Levitarum duodecim. 41 Itaque
universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel
fuerunt quadraginta octo 42 cum suburbanis suis, singulae cum
suburbanis suis in circuitu. 43 Deditque Dominus Israeli omnem terram,
quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque
habitaverunt in ea. 44 Deditque Dominus eis requiem secundum omnia,
quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est,
sed cunctos in eorum dicionem redegit. 45 Ne unum quidem verbum bonum,
quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt
omnia.
22 1 Tunc vocavit Iosue Rubenitas et Gaditas et dimidiam tribum
Manasse 2 dixitque ad eos: Fecistis omnia, quae vobis praecepit
Moyses famulus Domini; mihi quoque in omnibus, quae praecepi vobis,
oboedistis 3 nec reliquistis fratres vestros hoc longo tempore usque
in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri. 4 Quia
igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem, sicut
eis pollicitus est, revertimini nunc et ite in tabernacula vestra et in
terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans
Iordanem; 5 ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis
mandatum et legem, quam praecepit vobis Moyses servus Domini, ut diligatis
Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis
mandata illius adhaereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni
anima vestra . 6 Benedixitque eis Iosue et dimisit eos, qui reversi
sunt in tabernacula sua. 7 Dimidiae autem tribui Manasse possessionem
Moyses dederat in Basan; et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Iosue
sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius
plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis,
8 dixit ad eos: Cum multis divitiis revertimini ad sedes vestras, cum
argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici; dividite praedam
hostium cum fratribus vestris . 9 Reversique sunt et abierunt filii
Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo, quae
sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam
obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi. 10 Cumque venissent ad
circulos Iordanis in terra Chanaan, aedificaverunt iuxta Iordanem altare
ingens aspectu. 11 Cum audissent filii Israel aedificasse filios Ruben
et Gad et dimidiam tribum Manasse altare e regione terrae Chanaan ad
Iordanis circulos ex adverso filiorum Israel, 12 convenerunt omnes in
Silo, ut ascenderent et dimicarent contra eos. 13 Et interim miserunt
ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotem 14 et
decem principes cum eo, singulos de tribubus, unusquisque erat caput
familiae in cognationibus Israel. 15 Qui venerunt ad filios Ruben et
Gad et dimidiam tribum Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos: 16
Haec mandat omnis coetus Domini: Quae est ista transgressio? Cur
reliquistis Dominum, Deum Israel, aedificantes vobis altare sacrilegum et
a cultu illius recedentes? 17 An parum vobis est peccatum Phegor, et
usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet, et facta
est plaga in coetu Domini? 18 Et vos hodie reliquistis Dominum, et
factum est ut rebellaretis contra Dominum; et cras in universum coetum
Israel eius ira desaeviet. 19 Quod si putatis immundam esse terram
possessionis vestrae, transite ad terram possessionis Domini, in qua
habitaculum Domini est, et habitate inter nos; tantum ut contra Dominum
non rebelletis nec nos rebellare faciatis aedificantes altare praeter
altare Domini Dei nostri. 20 Nonne Achan filius Zarae praeteriit
mandatum Domini de anathemate, et super omnem coetum Israel ira Domini
incubuit? Et ille erat unus homo; atque utinam solus perisset in scelere
suo! . 21 Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse
principibus legationis Israel: 22 Fortissimus Deus Dominus,
fortissimus Deus Dominus ipse novit, et Israel simul intelleget: si
rebellionis, si praevaricationis animo contra Dominum hoc altare
construximus, non salvet nos, sed puniat in praesenti; 23 et si ea
mente fecimus, ut recedamus a Domino et holocausta et oblationes et
pacificas victimas super eo imponeremus, Dominus ipse quaerat et iudicet;
24 et si non ea magis sollicitudine et cogitatione fecimus hoc
dicentes: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino,
Deo Israel? 25 Terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben
et filii Gad, Iordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino;
et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore
Domini. Putavimus itaque melius 26 et diximus: Exstruamus nobis altare
non in holocausta neque ad victimas offerendas, 27 sed in testimonium
inter nos et vos et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus
Domino, et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas
hostias, et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est
vobis pars in Domino. 28 Quod si voluerint dicere, respondebunt eis:
Ecce similitudo altaris Domini, quam fecerunt patres nostri non in
holocausta neque in sacrificia, sed in testimonium inter nos et vos.
29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino et eius vestigia
relinquamus, exstructo altari ad holocausta et oblationes et victimas
offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod est ante habitaculum
eius . 30 Quibus auditis, Phinees sacerdos et principes legationis
Israel, qui erant cum eo, placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et
dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt; 31 dixitque Phinees
filius Eleazar sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus,
quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israel de
manu Domini . 32 Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad
de terra Galaad in terram Chanaan ad filios Israel et rettulit eis. 33
Placuitque sermo cunctis audientibus, et laudaverunt Deum filii Israel; et
nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos in bellum et delerent
terram, in qua habitabant filii Ruben et Gad. 34 Vocaveruntque filii
Ruben et filii Gad altare, quod exstruxerant, Testem; dixerunt enim:
Testis est inter nos quod Dominus ipse sit Deus .
23 1 Evoluto autem multo tem pore, postquam pacem Do minus dederat
Israeli ab omnibus in gyro nationibus et Iosue iam longaevo et persenilis
aetatis, 2 vocavit Iosue omnem Israelem maioresque natu et principes
ac iudices et praefectos dixitque ad eos: Ego senui et progressioris
aetatis sum, 3 vosque vidistis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester
cunctis nationibus istis, quomodo pro vobis ipse pugnaverit. 4 Videte,
sorte divisi vobis gentes, quae supersunt, in possessionem tribuum
vestrarum, sicut omnes, quas delevi, a Iordane usque ad mare Magnum in
occidente. 5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie
vestra, et possidebitis terram eorum, sicut vobis pollicitus est. 6
Tantum confortamini, ut custodiatis cuncta, quae scripta sunt in volumine
legis Moysi, et non declinetis ab eis nec ad dexteram nec ad sinistram;
7 ne conveniatis cum gentibus, quae inter vos residuae sunt, et
iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos; 8
sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc. 9
Et expulit Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et
nullus vobis resistere potuit: 10 unus e vobis persequitur hostium
mille viros, quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnat, sicut
pollicitus est; 11 hoc tantum diligentissime praecavete, ut diligatis
Dominum Deum vestrum. 12 Quod si volueritis gentium harum, quae inter
vos residuae sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque
amicitias copulare, 13 iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non
eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum
et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos
disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. 14 En ego hodie
ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod de omnibus
verbis bonis, quae Dominus Deus vester locutus est vobis, non praeterierit
ne unum quidem incassum. 15 Sicut ergo implevit opere, quod promisit,
et prospera cuncta venerunt, sic adducet super vos quidquid malorum
comminatus est, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit
vobis. 16 Si praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod mandavit
vobis, et servieritis diis alienis et adoraveritis eos, consurget in vos
furor Domini, et cito peribitis ab hac terra optima, quam tradidit vobis
.
24 1 Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit
maiores natu ac principes et iudices et praefectos, steteruntque in
conspectu Dei; 2 et ad totum populum sic locutus est: Haec dicit
Dominus, Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio,
Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis. 3 Tuli ergo
patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum per totam
terram Chanaan multiplicavique semen eius. 4 Et dedi ei Isaac illique
rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum,
Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum. 5 Misique Moysen et
Aaron et percussi Aegyptum signis, quae feci in medio eius, et postea
eduxi vos. 6 Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare.
Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque
ad mare Rubrum. 7 Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras
inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos.
Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in
solitudine multo tempore. 8 Et introduxi vos ad terram Amorraei, qui
habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in
manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos. 9
Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem;
misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis. 10 Et
ego nolui audire eum, sed e contrario benedixit vobis, et liberavi vos de
manu eius. 11 Transistisque Iordanem et venistis ad Iericho;
pugnaveruntque contra vos viri civitatis illius, Amorraeus et Pherezaeus
et Chananaeus et Hetthaeus et Gergesaeus et Hevaeus et Iebusaeus; et
tradidi illos in manus vestras. 12 Misique ante vos crabrones, et
eiecerunt eos coram vobis duos reges Amorraeorum non in gladio nec in
arcu tuo. 13 Dedique vobis terram, de qua non laborastis, et urbes,
quas non aedificastis, et habitatis in eis, vineas et oliveta, quae non
plantastis, et manducatis ex eis. 14 Nunc ergo timete Dominum et
servite ei perfecto corde atque verissimo; et auferte deos, quibus
servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino.
15 Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis
hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in
Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et
domus mea serviemus Domino . 16 Responditque populus et ait: Absit a
nobis, ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis. 17 Dominus
Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo
servitutis; fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in
omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos
transivimus; 18 et eiecit universas gentes, Amorraeum habitatorem
terrae, quam nos intravimus. Serviemus igitur etiam nos Domino, quia ipse
est Deus noster . 19 Dixitque Iosue ad populum: Non poteritis
servire Domino. Deus enim sanctus et Deus aemulator est nec ignoscet
sceleribus vestris atque peccatis. 20 Si dimiseritis Dominum et
servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet,
postquam vobis praestiterit bona . 21 Dixitque populus ad Iosue:
Nequaquam, sed Domino serviemus . 22 Et Iosue ad populum: Testes,
inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut
serviatis ei . Responderuntque: Testes . 23 Nunc ergo, ait,
auferte deos alienos de medio vestri et inclinate corda vestra ad Dominum,
Deum Israel. 24 Dixitque populus ad Iosue: Domino Deo nostro
serviemus; oboedientes erimus praeceptis eius . 25 Percussit igitur
Iosue in die illo foedus populo et proposuit ei praecepta atque iudicia in
Sichem. 26 Scripsitque verba haec in volumine legis Dei; et tulit
lapidem pergrandem posuitque eum ibi subter quercum, quae erat in
sanctuario Domini, 27 et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit
adversus vos in testimonium quia audivit omnia verba Domini, quae locutus
est inter nos, ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro
. 28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. 29 Et post
haec mortuus est Iosue filius Nun, servus Domini, centum decem annorum.
30 Sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare,
quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas. 31
Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo
vixerunt tempore post Iosue et qui noverunt omnia opera Domini, quae
fecerat Israel. 32 Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de
Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis
Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum
Ioseph. 33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est; et sepelierunt eum
in Gabaa Phinees filii eius, quae data est ei in monte
Ephraim.
|